monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 83
{XI} medium inter dulcia vinumque est quod Graeci aigleucos vocant, hoc est semper mustum. id evenit cura, quoniam fervere prohibetur - sic appellant musti in vina transitum -; ergo mergunt e lacu protinus aqua cados, donec bruma transeat et consuetudo fiat algendi. est etiamnum aliud genus per se, quod vocat dulce Narbonensis provincia et in ea maxime Voconti. adservatur eius gratia uva diutius in vite pediculo intorto.